monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXII <<<     >>> XXIV

Caput XXIII

1 Etiam tunc factum est verbum Domini ad Abraham in visu. Qui cum ei protectionem mercedemque promitteret valde multam, ille de posteritate sollicitus quandam Eliezer vernaculum suum futurum sibi dixit heredem, continuoque illi promissus est heres, non ille vernaculus, sed qui de ipso Abraham fuerat exiturus, rursusque semen innumerabile, non sicut harena terrae, sed stellae caeli; ubi mihi magis videtur promissa posteritas caelesti felicitate sublimis.
2 Nam quantum ad multitudinem pertinet, quid sunt stellae caeli ad harenam terrae? nisi quis et istam comparationem in tantum esse similem dicat, in quantum etiam stellae dinumerari non valent, quia nec omnes eas videri posse credendum est.
3 Nam quanto quisque acutius intuetur, tanto plures videt. Unde et acerrime cernentibus aliquas occultas esse merito existimatur, exceptis eis sideribus, quae in alia parte orbis a nobis remotissima oriri et occidere perhibentur. Postremo quicumque universum stellarum numerum conprehendisse et conscripsisse iactantur, sicut Aratus vel Eudoxus vel si qui alii sunt, eos libri huius contemnit auctoritas.
4 Hic sane illa sententia ponitur, cuius apostolus meminit propter Dei gratiam commendandam: Credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam; ne circumcisio gloriaretur gentesque incircumcisas ad fidem Christi nollet admitti. Hoc enim quando factum est, ut credenti Abrahae deputaretur fides ad iustitiam, nondum fuerat circumcisus.